Collectio puerorum (Devsirme)
Devşirme sive devshirme (Ottomanice: دوشيرمه, Graece: παιδομάζωμα, Croatice: Danak u krvi, Serbice: Данак у крви / Danak u krvi et Bulgarice: Кръвен данък – "tributus sanguinis") fuit ratio, qua Imperium Ottomanicum pueros Christianos conscripsit, qui de familiis vi exacti et ad religionem Islamicam conversi, exercitati ac in unum quattuor institutorum imperialium inducti sunt: in palatium, ad scribas, inter religionis peritos aut in exercitum.
Collectio sive exactio puerorum spiritus eorum, qui non erant Musulmani, repressit, quare resistentiam eorum commovebat. Erant autem etiam parentes Christiani, qui sua sponte liberos dederent.
Ordo hominum, qui collectione puerorum formatus est, de iure servilis, nihilo minus autem ob plenam modestiam sultano imperioque eius maximi momenti erat, quo facto quidam horum "servorum" et potentes et divites facti sunt.
Descriptio saeculi 17
recensereChristophorus Besoldus[1] de Turcica puerorum exactione tradit:
Mittitur ex Porta seu aula Imp. Centurio cum XXX Ianizaris ad certam provinciam cum edicto publico ad capiendos Christianorum pueros. Protogeros urbis aut pagi (nobis Iudex, Praefectus aut praetor est) cives suos cum filiis convocare cogitur. Ex his deligit Exactor formosos aut fortes aut artifices alicujus rei, ut secum abducat. Qui duos filios aut plures habet, unum dare cogitur. Si filium celet aut is fugiat, parens tormentis subiicitur, donec sistat filium. Multi Graeci paupertate aut diffidentia aut avaritia impulsi omnes filios interdum prater unum sua sponte dant: ne eos alere cogantur aut quod eos sibi suisque si emergant usui fore sperant. Qui lautioris fortunae animive honestioris sunt, filios suos L aut LX nonnunquam centum Ducatis ab exactoribus ut plurimum suo lucro inhiantibus redimunt. Haec exactio periodnm quinquennalem habet. Infra septennium pueros illosque qui uxores habent accipi non licet.
In pagina 594 sequitur: Pueri autem capti in amplissimis domibus (una Constantinopoli, altera Perae, tertia Adrianopoli) educantur, donec linguam et religionem Turcicam edocti in aulam regis recipiantur. Qui vero ргae reliquis placent, statim in aulam recepti vel cubicularii fiunt vel in domo thesauri Regii aut in penore aromatorio degunt, praeceptoribus linguae et religionis utentes. Ibi conclusi manent usque ad 25 aut amplius annum aetatis, donec tandem velut carcere emissi civilibus et bellicis muneribus praeficiuntur, in quibus gradatim ad summas ascendunt dignitates. Ex talibus cubiculariis prasertim Beglerbegi (totarum provinciarum Rectores) fiunt, quae dignitates rarissime natis Turcis contingunt. Discunt praecipue arcubus jaculari et cursu equestri contendere. Ex reliqua puerorum fece opifices fiunt, artificibus commendati. Quidam pistrino et culinae Regiae inserviunt. Maxima pars viretis Regis (quae circa Constantinopolim magno numero sunt) praeficitur. Alii aliis operibus servilibus addicuntur: fiunt coci, lanii, lapicidae.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Christophorus Besoldus: Historia Constantinopolitana post avulsum a Carolo Magno occidentem, ad nostra usque tempora adducta, Argentorati 1634, p. 593 textus in interrete