Cold turkey
locutio
Cold turkey (locutio Anglica, ad pedem litterarum "gallopavo frigida") est metaphora, quae actum explicat pharmacis vel temetis, quae usque eo sumi solent, subito abstinendi, potius quam gradatim aut per substitutionem aliorum medicamentorum. Fama est, ut verba de similitudine inter corpora mortuarum gallopavonum frigidarum et hominum, qui medicamentorum abusum cessare conantur. Ambo sunt alba et sudantia. Saepe vocabulum to go (Anglice, 'ire') locutionem incipit, ita quispiam dicat "Eo ad gallopavonem frigidam".
Nexus externi
recensere- Data de strategematis quibus medicamenta abutendo cessas
- WhyQuit, forum liberum ad fumare gallopavone frigida cessandum spectans