Cognitura publica Europaea

officium Unionis Europaeae

Cognitura publica Europaea[1] (Anglice European Public Prosecutor's Office, Francogallice Parquet européen, Theodisce Europäische Staatsanwaltschaft) est officium Unionis Europaeae cui est dicio delicta patrimonium unionis laedentia persequi.

Laura Codruța Kövesi[ro] est prima cognitrix generalis Cogniturae publicae Europaeae.

Cognitura edicto[2] anni 2017 condita et deinde exstructa est, ac a die 1 Iunii 2021 operatur[3].

In dicione cogniturae sunt fraudes summae plus quam 10 000 euronum quae attinent ad pecuniam solutam ab unione ac aliae fraudes trans fines summae plus quam 10 000 000 euronum. Dicio territorialis spectat ad Unionem Europaeam sine Dania, Hibernia, Hungaria, Polonia et Suecia.

In officio centrali Luxemburgi sunt unus cognitor generalis, 22 cognitores publici ac alii operarii. In variis civitatibus sunt cognitores publici delegati qui accusationes ad curias illarum civitatum portant.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere