Clitomachus (etiam Cleitomachus; Graece Κλειτόμαχος, 187/186110/109 a.C.n.[1]), iuvenis Hasdrubal appellatus, fuit Carthaginianus qui Athenas anno 163/162 a.C.n.[2][3] migravit, ubi philosophiae sub Carneade studuit. Scholarches quidem Academiae circa 127/126 a.C.n. creatus est. Sicut eius docens, scepticus academicus fuit. Nihil ex eius scriptis superest, quae ad notiones Carneadis publicandas se dicaverunt, sed Cicero in nonnullis suorum operum eis usus est.

  1. Tiziano Dorandi, "Chronology," capitulum 2 in The Cambridge History of Hellenistic Philosophy, ed. Algra et al. (Cantabrigiae, 1999), 49.
  2. Tiziano Dorandi, "Chronology," captulum 2 in The Cambridge History of Hellenistic Philosophy, ed. Algra et al. (Cantabrigiae, 1999), 33.
  3. Diogenes Laërtius, iv 67, scribit eum "had reached his fortieth year when he went to Athens," sed hoc, secundum Woldemar Görler in "Die Akademie zwischen Karneades und Philon" (in Grundriss der Geschichte der Philosophie, Die Philosophie der Antike, 4/2 [Die hellenistische Philosophie], ed. Hellmut Flashar, ed. 2a [Basiliae: Schwabe, 1994, ISBN 3-7965-0930-4], 898–914), non credi debet.
 
stipula

Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes!