Claudius Massac, fuit Minister Generalis Ordinis Sanctissimae Trinitatis. Gallus fuit, dum Ministri conventus S. Mathurini Parisiensis munus obiret, in totius Ordinis praefecturam assumptus, pluribus annis (1716-48) eam prudentissime tenuit, fratres sibi subditos ad regularem observantiam et adaesionem Sancta Sedis decisionibus debitam adversus Iansenistas omni quo poterat nisu excitans. Demum anno 1748 decessit Parisiis, postquam Seriem Ministrorum Generalium a Roberto Gaguino textam, ad seipsum usque continuasset et praelo mandasset.[1]

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Antonino de la Asunción, Diccionario de escritores trinitarios de España y Portugal, Roma 1898, p. 547.
  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.