Robertus Gaguinus (1433 - 22 Maii 1501) vigesimus maior minister Ordinis Sanctissimae Trinitatis, Flandricus, a teneris annis ordini consecratus est in domo de? Sylvanepe Provinciae Picardiae, ibique professionis monasticae iecit fundamenta. Inde Lutetiam studiorum causa missus, tale specimen ingenii sui exhibuit, ut moveret maiorem ministrum et capituli generalis correctores vires addere et auxilium eius summo ingenio ne molli et rustica simplicitate duresceret.[1]

Rev. P. Fr. Robertus Gaguinus, O.SS.T.

Robertus Gaguinus scripsitque de Conceptione Beatae Virginis Mariae librum unum, tam metro quam prosa, contra Vincentium de Castronovo. Item librum de misera hominis conditione, de arte metrificandi, orationes multas elegantes et librum unum epistolarum ac innumera epigrammata. Denum gesta Francorum descripsit stilo Liviano.[1]

Is doctorum virorum amantissimus fuit, ut testantur eius epistolae ad summae auctoritatis et eruditionis viros, reges, cancellarios et bonarum litterarum coriphaeos, velut ad Erasmum Roterodamum,[2] Trithemium et Faustum Andrelinum, quem ex Italia ad Carolum octavum, Regem Gallorum, deduxerat.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 Antoninus ab Assumptione, Ministrorum generalium Ordinis SS. Trinitatis series, [Romae] 1936, pp. 85-87.
  2. Herasmvs Roterdam - Roberto Gagvino viro vndecvnqve Doctissimo salvtem dicit.
  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!