Clancianum
Clancianum[1] (-i, n.) vel Clantiana[2] (-ae, f.) (alia nomina: Clanceanum, Chiancianum) (Italiane: Chianciano Terme) est oppidum Italiae et municipium, circiter 7 450 incolarum, in Regione Tuscia ac in Provincia Senensi situm. Incolae Clancianenses vel Clantianenses appellantur.
Locus: 43°4′0″N 11°50′0″E
Numerus incolarum: 6 907
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Clusium, Mons Politianus, Pientia, Sarteanum
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Insigne
recensereGeographia
recensereOeconomia
recensereThermae
recensereClantianae celeberrimae thermae et balnea sunt quarum aquae calidae ex terra fluunt. Iam Tusci cognoverunt Clanciani salutiferae aquae. A romanis Tuscia capta, in Clanciano plurimae thermae aedificatae sunt. In iis Horatius poeta etiam venit, ut ipse scripsit in eius volumine Epistulae.
Historia
recensereHistoria vetusta
recensereClanciani historia incepit cum pagis eneoliticis, sed magnum incrementum cum Tuscis fuit, qui sedem sibi constituerunt in colle, qui nunc dicitur Italice La Foce et Tolle, ubi archaeologi repperunt multos tumulos. In istis ii repperunt buccheros et canopos, enim Clanciani museum maximam canoporum cryptoporticum habet in toto orbe terrarum. Tusci aedificaverunt multa templa et delubra, ut templum in loco qui nunc dicitur Italice Fucoli, ubi salutiferae aquae scaturiuntur, seu item in loco qui nunc appellatur Sillene, cuius nomen originem trahit a dea Selenae, lunae divinitas seu etiam appellata Diana. Maximam magnificentiam Clancianum habet in VII a.C.n. Clancianum, captum a Romanis, renovationem habuit, enim Romani thermas et aquaeductum aedificaverunt. Thermae clarae fuerunt quae nunc Italice Mezzo Miglio dicitur. In iis quoque venit Quintus Horatius Flaccus, qui in eius volumen Epistulae dicit: Sane myrteta relinqui,/ dictaque cessantem nervis elidere morbum / sulpura contemni, vicus gemit, invidus aegris / qui caput et stomachum supponere fontibus audent / Clusini Gabiosque petunt et frigida rura. (Epistulae, liber prior, XV, lineae 1-9)
Multi archaeologi putant Clusii balnea thermas Mezzo Miglio fuisse, enim in Clusio non sunt thermas, et illo tempore Clanciano sub Clusii dominio erat.
Aquaeductus romanus fuit in loco qui nunc appellatur italice Camerelle. Enim archeologi repperunt cisternas puteosque. Saeculo tertio, haec cisternae factae sunt anachoretarum receptum. Castoris Pollucisque cultus subrogavit a Cosmae et Damiani cultu, et parecia aedificata est pro eorum honore.
Praeclari cives
recensereHic vixerunt
recensereEcclesia Catholica Romana
recensereMunicipia finitima
recensereNexus interni
- Tuscia (regio),
- Provincia Senensis,
- Vallis Clanis (terra),
- Vallis Urciae (terra),
- Sena Iulia (urbs),
- Municipium Italiae.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Clancianum spectant. |
Pinacotheca
recensere-
Collocatio finium municipii in Provincia Senensi.
-
Despectius in oppidum.
Notae
recensere- ↑ E. Repetti, Dizionario geografico, fisico e storico della Toscana (Florentiae, 1830)
- ↑ http://www.roma-victrix.com/ et http://www.instoria.it/