Serpuchovia
(Redirectum de Cirpocum)
Serpuchovia[1], et vulgo Serpuchov (Russice Серпухов), est urbs in regione Moscuensi Russiae, ad Naram fluvium prope influxum eius in Occam sita. Circa 127 milia incolarum habet (anno 2013).
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Russia
Locus: 54°55′0″N 37°24′0″E
Numerus incolarum: 133 756
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Locus: 54°55′0″N 37°24′0″E
Numerus incolarum: 133 756
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Gestio
Procuratio superior: Serpukhov Urban Okrug
Geographia
Superficies: 32 chiliometrum quadratum
Coniunctiones urbium
Urbes gemellae: Siverskodonetsk
Serpuchovia, anno 1339 aut iam antea in testamento Moscoviae ducis Ioannis I Bursae primo commemorata, nunc est sedes industriae, officinas, portum et stationem ferriviariam habens. Urbi sunt multa monumenta historica architecturae.
Notae
recensere- ↑ Antonii Aloysii Misztolt Historia illustrissimae domus Sapiehanae, p. 64; Simonis Starovolscii(pl) Sarmatiae bellatores, p. 222; seu
— Cerpachum (Hofmanni Lexicon universale, tomus II., p. 44),
— Cirpocum (Henrici Scherer Tabellae geographicae, p. 174),
— Cirpach (Sigismundi Herbersteinii Rerum Moscoviticarum commentarii, p. 72).
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 54°55′0″N 37°24′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Serpuchoviam spectant. |