Circulus Sonneberg (Theodisce Landkreis Sonneberg) invenitur in Thuringia meridiana, ad culturam Franconiae spectans. Minimus est et quoad aream et quoad incolarum numerum inter circulos Germaniae Orientalis; autumno anni 1990 conditus est, et eius caput est Sonneberga.

Circuli collocatio in Germania.
Circuli Sonnebergensis insigne.

Die 12 Decembris 2013 consensu omnium in conventu delatum est de unione cum regione metropolitana Norimbergensi in continuatis quibusvis cooperationibus.

Anno 2021, incolas 56.504 habuit. Civilis circuli commissarius ex anno Ioannes Petrus Schmitz est.

Neque oeconomia neque agricultura Sonneberg in circulo valde floret. Olim exercebantur terra colorifera, aureum,[1] ferrum, carbo, ardesia.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Circulum Sonnebergensem spectant.
  • Situs proprius.
  • Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
  1. Markus Schade: Gold in Thüringen. Thüringer Wald, Schiefergebirge, Frankenwald. Herkunft, Entstehung, Fundpunkte. Vimariae 2001.
 
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!