Chromatographia (Graeco χρῶμα 'color' + γράφειν 'scribere'[1]) est copia rationum experimentalium ad mixturas separandas dicatarum primum inventa a Michael Cvet.

Provectum chromatographiae gasii systema - Hoc instrumentum concentrationes acrylonitrilis in aere in variis locis per laboratorium chemicum recordatur.
Automatarius fractionum collector et sampler ad rationes chromatographicas dicatus
Chromatographia stratorum tenuium adhibetur ad partes extracti plantae separandas experimentum pigmentis plantarum, ex quibus chromatographia appellatur, depingens.

Mixtura in umore phase mobili appellato dissolvitur, quod per structuram aliam materiam tenentem phasis stationaria appellatam portat. Varia mixturae elementa, quia variis celeritatibus moventur, inter se separantur. Separatio in partitione differentiali inter phases mobiles et immotas fundatur. Subtiles variationes in coefficiente partitionis cuiusdam compositi retentionem differentialem in phase stationaria producunt, separationem mutantes.

Chromatographia praeparativa vel analytica esse potest. Propositum chromatographiae praeparativae est separare partes mixturae ad usum provectiorem, et ergo est genus purificationis. Chromatographia analytica, usitate ex minore materia facta, ad proportiones rerum analyzatarum in mixtura metiendas adhibetur. Haec duo proposita se non mutuo excludunt.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad chromatographiam spectant.