Christophorus Schönborn
Christophorus Cardinalis Schönborn (e familia nobili ortus in Skalken Bohemiae die 22 Ianuarii 1945, unde eodem anno ad Austriam exiit), alumnus Universitatis Vindobonensis, studia superiora Lutetiae consecutus est apud Sorbonam Scholamque Practicam necnon Universitatem Catholicam, breviter insuper in universitate Ratisbonensi. Fuit episcopus auxiliaris Vindobonensis et titularis Sutrinus ab anno 1991. Est cardinalis presbyter, titulo Iesu Divini Opificis, ab anno 1998 et archiepiscopus Vindobonensis ab anno 1995. Schönborn mense Aprili 2005 et mense Martio 2013 conclavibus adfuit, quae Iosephum Ratzinger et Georgium Marium Bergoglio papas creaverunt et etiam sive anno 2005 sive anno 2013 papabilis habebatur ut Ioanni Paulo II et postea Benedicto Papae XVI succederet, qui se magistratu abdicaverat die 28 Februarii 2013.
Christophorus Schönborn Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae | |
Archiepiscopus dioecesi Vindobonae | |
titulus Iesu Divini Opificis | |
Natus | 22 Ianuarii 1945 |
presbyter ordinatus | 27 Decembris 1970 |
episcopus nominatus | 11 Iulii 1991 |
episcopus consacratus | 29 Septembris 1991 |
Cardinalis promulgatus | 21 Februarii 1998 |
a papa | Ioanne Paulo II |
Bibliographia
recensere- "How the Church elects a new pope" in The Tablet (21 Feb. 2013)
- John L. Allen, Jr, "Papabile of the Day: The Men Who Could Be Pope" in National Catholic Reporter (Feb.-Mar. 2013)
- Andrew Brown, "How will the next pope be chosen?" in The Guardian (5 Mar. 2013)
Nexus externi
recensere- Pagina interretialis VIAF
- "Schönborn, Card. Christoph" apud Sala stampa della Santa Sede (situs Curiae Romanae diurnariis destinatus) (Italiane)
- "Christoph Cardinal Schönborn" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
- "Schönborn, Christoph" e The Cardinals of the Holy Roman Church (situs a Salvatore Miranda elaboratus apud Bibliothecas FIU) (Anglice)
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |