Christianus Theodericus Grabbe
Christianus Theodericus (Theod. Dietrich Christian Grabbe (natus 11 Decembris 1801 Detmoldae, mortuus die 12 Septembris 1836 eodem loco) poeta scaenicus Theodiscus erat.
Vita
recenserePater eius vigil carceris fuit. Detmoldae gymnasium frequentabat, deinde stipendio principissae Lippiae Paulinae Lipsiae studium iurisprudentiae coepit, quod ab anno 1821 Berolini perrexit. Ibi et Henricum Heine cognovit. Deinde frustra munus actoris aut moderatoris theatralis adispici conabatur. Tum Detmoldam revertebat et probationem iuristicam accepit. Et hic frustra munus moderatoris petebat. Sed anno 1826 in vicem iudicis militaris et 1828 eius successor factus est. Anno 1829 unicum drama a Grabbe compostitum Detmoldae agebatur: Don Juan und Faust. Morbo affectus anno 1834 munus iudicis reliquit et Francofurtum ad Moenum, ubi de editore sui iurgio discessit atque Dusseldorpium iter fecit. Anno 1836 Detmoldam revertebat atque ita Syphili affectus et propter abusus Alcoholis diuturni mortuus est[1].
Familia
recensereGrabbe anno 1829 Henriettam Meyer petivit, sed ab ea recusatus est. Anno 1833 Ludovicam Christinam Clostermeier in matrimonium duxit. Sed mox divortium ab uxore petitum est propter iurgia de pecunia orta.
Opera
recensereGrabbe diversa Ludos scaenicos, more Gulielmi Shakespeare, plerosque de rebus historicis composuit, quorum unus Grabbe vivo Don Juan und Faust actus est:
- Herzog Theodor von Gothland, tragoedia (1822)
- Scherz, Satire, Ironie und tiefere Bedeutung comoedia (1822)
- Nannette und Maria, melodrama (1823)
- Marius und Sulla fragmentum dramatis (1823–1827)
- Don Juan und Faust tragoedis (1828)
- Kaiser Friedrich Barbarossa drama (1829)
- Kaiser Heinrich VI drama (1829)
- Napoleon oder Die hundert Tage drama (1831)
- Kosciuzko fragmentum dramatis (1835)
- Aschenbrödel comoedia (1829/1835)
- Hannibal tragoedia (1835)
- Die Hermannsschlacht drama (1835–1836)
Praeterea multas epistulas reliquit.
Gloria post mortem
recensereGrabbe mortuo posteriores diu quasi poetam obliviscebantur. Tempore Nazistarum autem multi eius ludi primo acti sunt, praesertim quod Nazistae false eum Nationalistam esse et patriam Germaniam extulisse putabant.