Chlotarius IV (natus circa annum 685, mortuus circa 719), erat rex Francorum ab anno 717 ad usque mortem. Erat filius aut Theuderici III vel filius eius Childeberti III. Post mortem Dagoberti III regis anno 716 Chilpericus II a maiore domus Raganfrido successor factus est. Sed Carolus Martellus, maior domus Austrasiae anno 717 proprium regem scilicet Chlotarium IV proclamavit. Eodem anno 21 Martii Carolus Raganfridum pugna vicit, anno 718 victoriam supremam adeptus est. Sed anno sequente Chlotarius mortuus est et Chilpericus, qui Carolo Martello traditus est, nomine regis totius regni honoratus est, sed re vera nihil decrevit atque omnia maiori domus concedere coactus est.

Wikidata Chlotarius IV
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 685; unknown value
Obitus: 719; unknown value

Familia

Genitores: Theudericus III;
Familia: Merovingi

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie •