Chilpericus II (natus circa annum 670, mortuus 13 Maii 721) erat rex Francorum ab anno 716 ad usque mortem.

Wikidata Chilpericus II
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 670, 673; unknown value
Obitus: 13 Februarii 721; Noviomum

Familia

Genitores: Childericus II; Bilichild
Proles: Childericus III
Familia: Merovingi

Memoria

Sepultura: Noviomum

Filius fuit Childerici II regis et Bilichildis, filia Sigiberti III, regis Austrasiae. Cum Childericus II anno 675 necatus esset, Chilpericus in monasterium missus est, ubi ut "Daniel frater" diu vivebat. Sed post mortem regis Dagoberti III anno 716 a Raganfrido maiore domus Neustriae contra Chlotarium IV, cui Carolus Martellus maior domus Austrasiae favebat, e monasterio liberatus atque rex factus est. Sed Carolus Martellus Chilpericum maioremque domus eius Raganfridum compluribus pugnis, ut anno 718 apud Suessonas vicit. Chilpericus II Carolo traditus, sed ut rex probatus est, postquam Chlotarius IV anno 519 mortuus est. Re vera autem Carolus Martellus toto regno regnavit. Cum Chilpericus II anno 721 mortuus est, Carolus non filium eius Childericum, sed Theudericum IV, filium Dagoberti III successorem fecit.

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • Store norske leksikon •