Childebertus III
Childebertus III (natus anno 678 vel 679, mortuus anno 711) rex Francorum fuit ab anno 694 ad usque mortem. Theuderici III et Hrotchildis filius fuit. Anno 694, cum frater maior Chlodovechus IV mortuus esset, sellam regiam ascendit, neque autem regnavit, quod Pippinus maior domus re vera regnum administravit. Nihil de consiliis et factis regis neque nomen uxoris novimus, sed apud Librum Historiae Francorum Childebertus erat "vir inclytus" et "bonae memoriae gloriosus domnus" (=dominus) ac "rex justus."[1] Habuit filium Dagobertum III, qui ei successit, cum anno 711 mortuus est.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 678; unknown value
Obitus: 14 Aprilis 711; unknown value, Fanum Sancti Stephani
Obitus: 14 Aprilis 711; unknown value, Fanum Sancti Stephani
Familia
Memoria
Sepultura: Choisy-au-Bac
Notae
recensere- ↑ Monumenta Germaniae Historica, Scriptores rerum Merovingicarum, t. II, pp. 323-324.
Nexus externi
recensereLexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • |