Clara Badano (nata Statielli, in vico Liguriae, die 29 Octobris 1971; ibidem 7 Octobris 1990 mortua), cognomine Chiara Luce ('Clara Lux'), fuit puella Italica e grege Operis Mariae, quae duodeviginti annos nata cancro ossium decessit. Opus Mariae ut "Movimento dei focolari" ('motus focorum'[1]) Italice est notius.

Clara Badano venerabilis ab Ecclesia Catholica Romana die 3 Iulii 2008 creata, et in numerum beatorum die 25 Septembris 2010 in fano Nostrae Dominae Divini Amoris Romae sito relata est.

Cognomen Luce a Clara Lubich, conditrice eiusdem motus religiosi focorum, ei inditum erat.

Clarae Badano dies festus, vel potius dies memoriae liturgicae, est, praeter Ecclesiae Catholicae consuetudinem, dies eius natalis, undetricesimus quidem mensis Octobris.

Notae recensere