Chenopodium berlandieri
Chenopodium berlandieri est species plantarum florentium familiae Amaranthacearum et generis Chenopodii, in America boreali et praecipue in valle Mississippii fluminis sponte gignens. Ibi ab indigenis olim colebatur propter semina quae ad victuale atque folia tenera quae ad holus adhibentur. Haec species pars fuisse censetur complexus agrarii orientalis. Cultura plantae choupichoul a populo Natchez iam annis 1720 ab Antonio Simone Le Page du Pratz observata in opere Mémoire sur la Louisiane annis a 1751 ad 1753 descripta est.[1]
Eudicotyledones
Ordo : Caryophyllales
Familia : Amaranthaceae
Genus : Chenopodium
Species : C. berlandieri
Ordo : Caryophyllales
Familia : Amaranthaceae
Genus : Chenopodium
Species : C. berlandieri
Chenopodium berlandieri
Moq.
Moq.
Planta domesticata (a nonnullis ssp. nuttalliae appellata), testa multo pusilliori, in Mexico etiam hodie colitur.
Notae
recensere- ↑ Antoine-Simon Le Page du Pratz, The History of Louisiana (Londinii, 1774) (p. 156 et alibi. apud Google Books)
Bibliographia
recensere- Charles B. Heiser, Of Plants and People (Norman: University of Oklahoma Press, 1985) pp. 92-95 (Paginae selectae apud Google Books) Exemplar mutuabile
- A. Moquin-Tandon, Chenopodearum monographica enumeratio (1840) p. 23
- Bruce D. Smith, "The Cultural Context of Plant Domestication in Eastern North America" in Current Anthropology vol. 52, no. S4 (2011) pp. S471-S484
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Chenopodium berlandieri spectant. |
Vide "Chenopodium berlandieri" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • WoRMS: Marine Species • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database |
- "Chenopodium berlandieri Moq. ssp. jonesianum" apud Laboratory Guide To Archaeological Plant Remains From Eastern North America