Charito Aphrodisiensis (Graece Χαρίτων Ἀφροδισεύς) est Graecus scriptor initii Imperii Romani, cuius tempus non bene notum est (fortasse saeculum 2), natus in Aphrodisiade (Caria).

Wikidata Charito Aphrodisiensis
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1. saeculum; Aphrodisias
Obitus: 2. saeculum;

Mythistoriam titulo Chaereas et Callirhoe scripsit.

Charitonis tempus

recensere

Nihil certum est de Charitone nisi quod ipse in mythistoria sua declarat. Ubi se nominat "Charito Aphrodisiensis, scriba rhetoris Athenagorae"[1]. Nomen "Charito", significans "homo gratiae", a nonnullis censum est ut pseudonymum electum esse ut mythistoriae amatorio themati conveniat. Nihilominus ambo "Charito" et "Athenagoras" in Aphrodisiadis inscriptionibus inveniuntur.[2]

Novissimum tempus quo Charito mythistoriam scriberet aliquot papyris indicatur, qui operis fragmenta continent et quorum tempus palaeographia statuit circa annum 200 p.C.n. esse. Charitonis linguae studentes periodum proposuerunt. Recens studium de Charitonis vocabulario monstrat mythistoriam desinente saeculo 1 vel initio saeculi 2 p.C.n probabiliter scriptam esse.[3]

  1. "Χαρίτων Ἀφροδισιεύς, Ἀθηναγόρου τοῦ ῥήτορος ὑπογραφεύς". Vide http://hodoi.fltr.ucl.ac.be/concordances/chereas_01/lecture/1.htm[nexus deficit]
  2. B. P. Reardon (2003) [1996]. "Chariton". In Gareth Schmeling (ed.). The Novel in the Ancient World (revised ed.). Boston: Brill Academic Publishers. pp. 309–335, pp. 312–317.
  3. Consuelo Ruiz-Montero (1991). "Aspects of the Vocabulary of Chariton of Aphrodisias". Classical Quarterly. 41 (2): 484–489.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  • Chariton d'Aphrodisias in encyclopaedia Larousse (Francogallice)
  • Caritone di Afrodisia in encyclopaedia Italica (Italice)