Chaereas et Callirhoe (vel De amoribus Chaereae et Calliroes[1][2], Graece Τὰ περὶ Χαιρέαν καὶ Καλλιρόην[3]) est Graeca antiqua mythistoria a Charitone Aphrodisiensi scripta. Duorum Syracusanorum iuvenum res gestas narrat qui iter per Graecum mundum usque ad Imperium Persarum faciunt. Fabula agitur in periodo classica reficta (Charito factis a Graecis historicis relatis utitur, itaque multa e mythistoria ad veritatem historicam pertinent, verum praecipuae personae ficticiae sunt; bellum inter imperium Persicum et Aegyptum autem in opere memoratum a veris eventibus probabiliter inspiratum est sed, in singulis rebus, nihil veri refert).

Summarium

recensere

Duo praecipuae personae sunt Callirhoe, filia Hermocratis, Syracusae strategi (qui vere exstitit), et Chaereas, filius Aristonis, secundi maximi momenti homo post Hermocraten. Ambo iuvenes sunt et, sicut plerique Graecarum amatoriarum mythistoriarum heroes, omnes eiusdem aetatis pulchritudine praestant. Callirhoe Nereidis nomen habet et pulchritudine fere divina est. Quae pulchritudo puellae multa mala attrahet, quia fere omnes homines eam adamant.

Iuvenes matrimonio coniunguntur in fabulae principio (quod rarum est: nam mythistoriae pleroque tempore nuptias fini reservant), et felicissima futura eis promissa esse videntur, sed decepti proci in eos conspirant, Chaereae invidia et suspicionibus frui volentes. Cum puer ex itinere redit, coniurati faciunt ut Callirhoen adulteravisse credat. Ira incensus, Chaereas mulieri ictum pede infligit, quae inanima et quasi mortua cadit. Chaereas apud tribunal se sistit, se ipsum accusat necarique optat, sed plebs commota eum absolvit. Callirhoe in magnificum propre mare situm sepulchrum ponitur. At mortua non est, et expergiscitur ubi Athenienses piratae a quodam Therone ducti tumulum praedantur. A quibus rapta servaque facta Callirhoe ad Asiam Minorem aufertur, in Miletum, ubi pulchritudo eam e solita fortuna servat. Advenit domum Dionysi (cuius nomen cum illo dei non confundendum), ditissimi urbis atque ministri Magni Regis Persarum. Chaereas autem mulierem vivam et absentem cognoscit ad eamque reperiendam proficiscitur. Deinde ambo multis aliis adversis occurrerunt, antequam ad utrumque conveniunt.

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Chariton, Le Roman de Chairéas et de Callirhoé, Collection universitaire de France (CUF), Paris, Les Belles Lettres, 1979.
  • Pierre Grimal, Romans grecs et latins, Bibliothèque de la Pléiade, 1958, p. 379-513.

Nexus externi

recensere
  • Textus Graecus cum Francogallica versione, in Hodoi Elektronikai (Graece, Francogallice)