-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Chadidia Muazzez Sultan vel Muazzez Sultan[1] (Turcice aetatis Ottomanicae معزز سلطان, Hatice Muazzez Sultan) (nata Abchasiae anno 1629; mortua Constantinopoli anno 1687) fuit secunda uxor Ibraimi sultani Ottomanici et mater Ahmedi II sultani.

Eius nomen ante nuptias cum sultano non scimus. Chadidia fuit filia fratris Halime Sultan, quae mater Mustaphae I sultani erat.[2] Quae cum aliis septem mulieribus Ḫāṣekī Sulṭān (Turcice "gratiosae apud sultanum") numerabatur. Anno 1643, in Palatium Topkapı, Ahmedum filium peperit.[3] Anno 1648, post mortem Ibraimi, ipsa et aliae mulieres in harem sultani in palatio antiquo Constantinopolitano habitabant.

Magnum incendium in palatio antiquo anno 1687 ortum est, atque Muazzez servata est, sed paulo post obiit quia flammae eum exterruerant. Eius corpus apud Scutarium sepultum est. Eius gemmae fortunae aerarii Imperii Ottomanici factae sunt, deinde Behzad Kadın, Süğlün Kadın, et Sehsuvar Kadın, coniuges Suleimani II novi sultani, donatae sunt. Anno 1691, quattuor annos post Chadidiam mortuam,[4] Ahmedus II sultanus factus est, qui gemmas matris ademit.[5][6]

Cultura hodierna populo grata

recensere

Chadidia Muazzez Sultan est persona, ab actrice Firuze Gamze Aksu interpretata, in Muhteşem Yüzyıl: Kösem, serie televisifica Turcica.[7]

  1. Uluçay 2011, p. 97.
  2. Jem Duducu, The Sultans -The Rise and Fall of the Ottoman Rulers and Their World: A 600-Year History, Amberley Publishing, 2018
  3. Uluçay 2011: 97 et nota 11.
  4. Sakaoğlu 2008: 351.
  5. Uluçay 2011: 97, 112–13.
  6. Sakaoğlu 2008: 387–88.
  7. Vide paginam seriei Muhtesem Yüzyil: Kösem apud situm interretialem IMDb.

Bibliographia

recensere
  • Uluçay, M. Çağatay, Padişahların kadınları ve kızları, Ötüken, 2011.
  • Sakaoğlu, Necdet, Bu Mülkün Kadın Sultanları: Vâlide Sultanlar, Hâtunlar, Hasekiler, Kandınefendiler, Sultanefendiler, Oğlak Yayıncılık, 2008.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Chadidiam Muazzez Sultan spectant.