Ceolfridus
Ceolfridus (* anno 630 sive 642; † die 29 Septembris 716 Andematuni, in Burgundia) fuit sanctus Francogallus et abbas in Wearmouth[1] et Jarrow[1]. Festum suum die 29 Septembris celebratur.
Ceolfridus 18 annos natus in coetum monachorum Benedictorum monasterii Inhrypensis receptus est et secundum studium decem annorum a Wilfrido Eboracensi sacerdos consecratus est. Benedictus Episcopus eum primo priorem monasterii Wearmouth, et postea abbatem monasterii Jarrow fecit. Post mortem Benedicti anno 690 Ceolfridus successor eius missionarius factus est. Bibliothecas monasteriorum suorum auxit. Ita codex pretiosus Vulgatae, Codex Amiatinus, ab eo Romam fertur. Senex officia sua deposuit et Romam iter fecit, sed in media via obiit.
Ceolfridus Andematuni sepultus est. Reliquiae suae primo in Jarrow et tempore occupationis Danorum in Glestingaburgem translatae sunt.
Nexus externi
recensere- Friedrich Wilhelm Bautz, "CEOLFRID, Abt von Jarrow und Wearmouth" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 1 (Hammonae, 1975; reimpr. 1990. ISBN 3-88309-013-1) col. 969 (Theodisce)
Notae
recensereLapsus in citando: <ref>
tag with name "fons-nominis-desideratus" defined in <references>
is not used in prior text.