Aestr u0.png

Classis : Actinopterygii 
Ordo : Syngnathiformes 
Familia : Centriscidae 
   
Subdivisiones: Subfamiliae

Centriscidae sunt parva familia macroramphosorum, aeoliscorum, centriscorum, et notopogontium.[1] Familia ex circa tredecim speciebus marinis constat. Omnibus est aspectus inusitatus, ut nomina in variis linguis communibus significant. Species generum Aeolisci et Centrisci solum tenues tropicasque regionis Indo-Pacificae aquas habitant, cum ceterae species plerumque in profundioribus oceanorum tropicorum, subtropicorum, australium regionibus endemicae sunt.

SpeciesRecensere

Sunt fortasse tredecim species in quinque generibus et duabus subfamiliis. In aliquibus classificationibus, subfamilia Macroramphosinae ad gradum familiae Macroramphosidarum elevatur.[2] Sedes generis Centriscopis est incerta: ITIS id in Macroramphosinis,[2] sed FishBase in Centriscinis conlocat.[3]

NotaeRecensere

  1. "Centriscidae" apud FishBase.
  2. 2.0 2.1 "Macroramphosidae". apud Integrated Taxonomic Information System 
  3. "Centriscops humerosus". FishBase. Ed. Ranier Froese and Daniel Pauly. Februarius 2006 version. N.p.: FishBase, 2006..