Cathopedia (Latine Cathopaedia) est encyclopaedia interretialis cooperativa catholica a presbyteris Genuensibus Paulo et Ioanne Benvenuto fratribus condita anno 2006. Res in ea tractantur quae, saltem leviter, ad religionem catholicam attinent atque in lumine doctrinae catholicae proponuntur. Cathopaedia technologiae generis Vici nuncupati innititur, sed in eo a Vicipaedia differt, quod hierarchica quadam ratione contributiones in Cathopaedia admittuntur, cum peritis, qui quidem lauream vel licentiam in theologia vel in alia scientia ecclesiastica adepti sint, maioris momenti ac doctrinae commentationes scribendae concredantur. Etiam rerum religiosarum magistri, catechistae, linguarum periti et, saltem quod ad auxilium technicum et ad vitae experientiam pertinet, ceteri homines, suo quisque modo ac gradu, ad cooperandum invitantur. Nomen dare in Cathopaedia debent usores prius quam quidvis addant vel emendent. Impraesentiarum tantummodo pars Cathopaediae lingua Italica exarata notabili amplitudine gaudet.

Moderator Officii Nationalis Conferentiae Episcopalis Italiae Communicationibus Socialibus dicati epistulam gratulatoriam eandemque hortatoriam die 8 Martii anni 2010 datam ad Paulum Benvenuto de Cathopaedia scripsit; hae litterae, una cum litteris a Congregatione pro Clericis die 13 Octobris 2011 missis et cum epistula die 22 Februarii anni 2012 a praeside Pontificii Consilii de Nova Evangelizatione promovenda archiepiscopo Salvatore Fisichella subsignata, monstrant quantum episcopis Italiae Romanaeque Curiae fratrum Pauli Ioannisque Benvenuto inceptum cordi sit [1].

Notae recensere

  1. Vide paginam primam Cathopaediae Italicae [1]
  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.