Beata Catharina Regina Bosnensis (Croatice Katarina Kosača-Kotromanić) (nata in oppido Blagaj 1425; mortua Romae die 25 Octobris 1478) fuit altera Stephani Thomae regis Bosniae uxor et paenultima Bosniae regina.

Stephani Sancti Sabbae ducis et Helenae filiae Balsae III domini Zetae filia erat. Pater eius inimicus Stephani Thomae erat, sed pacem declarabat et Catharinam in matrimonium dedit die 26 Maii 1446. Papa Eugenius IV matrimonium dissoluit Stephani Thomae et Voiacsiczae quae Stephanum Thomae genuit. Catharina Regina Simonem principem et Catharinam principissam genuit.

Nata Christiana Bosnica, Catharina Ecclesiae Catholicae membrum facta est. Fratres minores discebant reginam de Ecclesia Catholica. Catharina mox bona Catholica facta est et multas ecclesias construxit. Regina vidua facta est anno 1461. Stephanus Thomae coronatus est et uxor eius Maria nova regina facta est. Stephanus Thomae titulum honoresque reginae matris Catharinae dedit et ea cum novi rege reginaque habitabat.

Anno 1463, Imperio Ottomanico Bosniam occupante, Catharina Regina effugit et Ragusium venit, sed exercitus Ottomanicus eius liberos cepit. Simon Princeps et Catharina Principissa in Constantinopole habitabant, ubi Musulmani facti sunt. Catharina gladium Stephani Thomae Ragusii deponebat et Romam mox iit.

Ab anno 1463, Ecclesia Catholica Romana sola institutio quae titulum Catharinae novit. Ioanni III magni ducis Moscoviae et Sophiae Palaeologinae nuptias attendit. Papae Paulus II et Sixtus IV Catharinae pecunias donaverunt. Regina testamentum scripsit et Bosniam occupatam Sanctae Sedi donavit. Post mortem beatificata est. Catharina Regina in ecclesia Santa Maria in Aracoeli sepulta est. Tumba reginae habuit magnam imaginem eius et inscriptionem quae dixit:

Catharinae Reginae Bosnensi
Stephani ducis San[c]ti Sabbae sorori
et genere Helene et domo principis
Stephani natae Thomae regis Bosnae
uxori quantum vixit annorum LIIII
et obdormivit Romae anno Domini
MCCCCLXXVIII dei XXV oteobris [sic]
monumentum ipsius scriptis positu[1]