Estonica flumina brevia sunt et plerumque paucam aquam effundit. Solum decem flumina amplius 100 km longa sunt. Maximum flumen Narva[3] seu Turantus[4], 77 km longum, apud limites inter Estoniam et Russiam, quod, media habita ratione, magis aquam quam omnia alia flumina coniuncta effundit. Tabula inferior haec flumina decem ostendit, ubi, praeter nomen Latinum et Estonicum, etiam additur nomen Voruvicum, quia lingua Voruvica est lingua regionalis et agnita in Estonia, et nomen Russicum, quia lingua Russica, quamquam nec officialis nec agnita lingua in Estonia, est maxima lingua minoritaria.

Pirnavia flumen praeterito Loupa[1] manerio[2] (Estonice; Laupa mõis) fluens.
Positio Flumen (nomen Latinizatum aut Latine) Estonice Voruvice Russice Longitudo (km) Pelvis (km)
1 Wop[5] Võhandu jõgi Võhandu jõgi Выханду 162 1 420
2 Mater Aquarum[6] Pärnu jõgi Pärno jõgi Пярну 144 6 920
3 Politzamoioki[7] Põltsamaa jõgi Põltsamaa jõgi Пыльтсамаа 135 1 310
4 Pettige[8] Pedja jõgi Pedja jõgi Педья 122 2 710
5 Keikael[9] Keila jõgi Keila jõgi Кейла 116 682
6 Casari Kasari jõgi Казари 112 3 210
7 Pimsa[10] Piusa jõgi Piusa jõgi Пи́мжа 109 796
8 Brigitta[11] Pirita jõgi Пирита 105 799
9 Embeck[12] Emajõgi Эмайыги 101 9 740
10 Pala[13] Navesti jõgi Навести 100 3 000