Casablanca (pellicula)

titulum pelliculae
Casablanca
1942
Dispositor:
Michael Curtiz
Scriptor:
Iulius J. Epstein et Philippus G. Epstein
Primi actores:
Humphrey Bogart
Ingrid Bergman
Paulus Henreid
Compositor:
Maximus Steiner
Duratio:
104 min
Lingua:
Anglica

Casablanca est pellicula anno 1942 a Michaele Curtiz, moderatore cinematographico Americano, edita, in qua de ficticiis rebus gestis exsulum et delatorum inter secundum bellum mundanum in Maroci urbe Casablanca narratur. Homines docti Instituti pellicularum Americani anno 2007 putaverunt hanc pelliculam esse tertia pulchritudine cinematographicae historiae.

HistrionesRecensere

ArgumentumRecensere

Pellicula fabulam narrat de tragicis amatoribus Richardo Blaine et Ilsa Lund. Richardus Ilsam primum noscit Lutetiae ante bellum mundanum II. Cum Germanicus exercitus Lutetiam appropinquat, consilium ad effugiendum capiunt. Sed die praestituta Ilsa non venit. Richardus epistulam Ilsae recepit, in qua ea dicit, "Te videbo numquam postea." Richardus, fractus animo, credit Ilsam eum deseruisse.

Multis annis lapsis, Richardus tabernam in Casablanca habet.

Nexus externiRecensere

  Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes!