Carolus Nehammer

politicus
Wikidata Carolus Nehammer
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Nehammer: imago
Nativitas: 18 Octobris 1972; Vindobona
Patria: Austria

Officium

Officium: member of the National Council of Austria, member of the National Council of Austria, Federal Minister of the Interior of Austria, Federal Chancellor of Austria
Munus: politicus, Miles, general secretary, general secretary

Consociatio

Familia

Coniunx: Katharina Nehammer

Carolus, vulgo Karl Nehammer (Vindobonae in urbe die 18 Octobris 1972 natus), politicus Austriae, a die 6 Decembris 2021 cancellarius est.

In urbe nativa educatus, ubi collegium Kalksburgense frequentavit sodalisque corporationis discipulorum Catholicorum factus est, tres fere annos in exercitu Austriaco militavit. Alumnus est universitatis amplius erudiendi Cremisensis: ibi communicationi politicae studuit taliumque studiorum praeceptor meruit. Ab anno circiter 2000 iuxta factionem popularem Austriacam operam dat, cuius factionis secretarius generalis fuit a die 20 Ianuarii 2018 usque in 3 Ianuarii 2020; a die 14 Maii 2022 praeses factionis meret.

A die 9 Novembris 2017 membrum fuit Consilii Nationalis vel parlamenti, sed die 7 Ianuarii 2020 minister rerum internarum factus est; quo officio usque in diem 6 Decembris 2021 functus est (cancellariis Sebastiano Kurz et Alexandro Schallenberg), successore Gerhardo Karner.

Nexus externiRecensere

  • "Karl Nehammer": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)
Ministri rerum internarum Austriaci 1945–