Carolus Lenze
Carolus vulgo Karl Lenze mathematicus et idiomatis Volapük peritus Germanicus fuit Islebia ex urbe oriundus. Postea Lipsiae in foliis conficiendis laboravit.

Actiones linguam Volapük spectantes
recensereLenze primus magister istius linguae constructae fuit, qui diploma ab Martino Schleyer praeside nactus est. Sermonem istum anno 1879 edidicerat. Sed decennio post, Lenze res omnes ad Volapük pertintentes sibi abdicavit ob fautorum muldiscordias dissensionesque multas, cum ipse secretarius officialis congressus magni anno 1884 Friedrichshafen celebrati fuisset.
Lenz stenographiam quoque ad Volapük aptabat. Quae cum ita sint: abhorruit a novatoribus linguam simpliciorem reddituris, unde videlicet unitas non solum grammaticae sed etiam glossariorum perderetur (multaj simpligoj, novstrukturadoj, reordigoj kaj herezaj idoj). Lenz omnes verbi temporalis formas computaverat et mire 505.440 versiones invenit!
Opera
recensere- 1886: Tidabuk lefulnik stenogafa volapükik, editiones Arnold, Lipsiae
- 1886: Die Weltsprache und ihre Bedeutung für den Völker-Verkehr. Mein Mahnruf an alle Gebildeten, editiones G.A. Glöckner, Lipsiae
Nexus externi
recensere- Rupertus Kniele: Das erste Jahrzehnt der Weltsprache Volapük, Schoy, Iburingae 1889, p. 24 (Lenze quinquies in opusculo citatur)