Ioannes Martinus Schleyer (natus Oberlaudae die 18 Iulii 1831; mortuus Constantiae Helvetiorum die 16 Augusti 1912) fuit sacerdos Catholicus Romanus, inventor sermonis Volapük, linguae constructae, et primus cifal.

Schleyer, pater linguae Volapük et sacerdos catholicus

Vita recensere

Quoniam commercia internationalia magis magisque initio saeculi undevicensimi crescebant, etiam notio de neutrali internationali idiomate ad communicationem faciliorem reddendam nata est. Schleyer, filius instructoris, mox ista idea inflammatus est. Scripsit se circiter quinquies decem linguas nosse. Sacerdos ordinatus anno 1856 ab archiepiscopo Arminio von Vicari, capellanus ad Sinzheim, Baden-Baden, Kronau et Wertheim factus est. Anno autem 1862 animarum curator creatus est ad Meßkirch, ubi scribere coepit. Anno 1867, parochus Krumbach in proxima urbe factus est.

Tunc saevit pugna culturalis quae dicitur (Kulturkampf) inter Ecclesiam catholicam et homines politicos Borussicos. Lege interdicuntur sacerdotibus effatus de statu publici. Quia criticam homeliam fecerit, reverendus dominus Schleyer in carcere icitur. Liberatus e burgo Raststatt ad parochiam Litzelstetten mittitur. Ibi ad Lacum Bodamicum operam dat in creando alphabeto mundano. Hoc debetur agricolae cuidam plangenti de epistulis ad filium in America degentem missis: quae propter manuscriptum haud legibile numquam filium attingere videntur. Inde Schleyer consilium de creanda lingua universali in nocte quadam anno 1879 sine somno peracta capit.

Sors domni Schleyer et linguae eius internationalis recensere

Radices linguae linguae Anglicae praesertim depromit. In principio omnia bene succedunt et mox mille instructores toto in orbe terrarum dispersi oriuntur. Sed linguam esse nimis difficilem et quoad pronuntiatum et quoad grammaticam consentitur; multi adepti ad volubiliorem linguam Esperanticam, quae anno 1887 in lucem prolata est, transeunt. Schleyer parochus ad Litzelstellen restat usque annum 1885, antequam propter aegritudinem sese retractus fuerit. Anno 1894 tituli praelati nanciscitur iussu papae Leonis XIII archiepiscopo Frisingensi proponente. Annos ultimos Constantiae scriptor est et Academiam Volapük discissam moderatur. Anno 2001 nonnulli putant domnum Schleyer beatificandum; tunc etiam opera eius nonnulla denuo eduntur. Anno 2006 annuarium Schleyerianum publicatur.

Paucissimi hodie linguam Volapük callent. Gravius autem est domnum Schleyer non solum praecursorem fuisse idearum linguae universali auxiliari modernae inhaerentium, sed creatorem linguae quae in praxim (quamquam limitatam) venit.

Externi nexus recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannes Martinus Schleyer spectant.