Carolus Franciscus Olier (marchio de Nointel)

legatus

Carolus Franciscus Olier, marchio de Nointel (natus 1635; mortuus 1685) fuit consiliarius iuxta Parlamentum Parisiense, legatus regis Ludovicus XIV apud Imperium Ottomanicum et viator. Sub titulo legati Franciae annis 1670-1673 Constantinopoli degit. Quo anno per Chium et Cyclades iter incepit ad Hierosolyma, unde per Smyrnam ad Constantinopolim anno 1675 reditus est. Cum eo iter fecerunt Antonius Galland orientalista, Iacobus Carrey et Arnoldus de Vuez delineatores, Antonius Des Barres, Cornelius Magni, alii satis multi.

Montem Iovis Melosii, insulae Naxi cacumen, die 24 Novembris 1673 conscendit inscriptionemque rupestrem iuxta fastigium exarare curavit:

EX HOC VERTIGE MONTIS IOVIS MELOSII MARIS AEGAEI CIRCUMIACTAS INSULAS LX NUMERABAT CAR. FRANC. OLIER MARQUIS DE NOINTEL IMP. GALL. LEGATUS XIV NOV. MDCLXXIII

Cavernam insulae Antipari exploravit intusque per aliquot dies habitavit. Eucharistiam ima caverna media nocte diei Christi natalis, 25 Decembris 1673, celebrari iussit et inscriptionem ibi fecit:

HIC IPSE CHRISTUS ADFUIT EIUS NATALI DIE MEDIA NOCTE CELEBRATO MDCLXXXIII[1]

Bibliographia

recensere
Scripta marchionis de Nointel
Opera aliorum