Carolina Reaper
Carolina Reaper (verba Anglica), primum HP22B nominatum, est fructus chili specie Capsici chinensis. Ruber et asper cauda cum parva acri est. Anno 2013, acerrimus sapore omnium capsicorum orbis terrarum a Guinness World Records denuntiatus est, cum capsicum superaret nomine Trinidad Scorpion, qui culmen acritatis prius attigerat. [1]
Sapor eius frugalis et paulo ad dulcitatem inclinans atque simul acerrimus igniferque, non dissimilis "lavae liquefactae", describitur.[2] Fructus maturus fere amplitudine sestertii est, 35-40mm. [3] Planta frugifera locum apricum climate calido postulat, et, si hoc datur, admodum virens augere potest. Hac autem in re commoda lente floret, et si domi culta et fructus maturius opus est satori metere, theca minor utenda est. Praebita theca minore, planta magis ad fructus florentes quam ad altitudinem intendit. [4]
Notae
recensere- ↑ Culmen novum acritatis confirmatum: Guinness world records, 2013.
- ↑ Tu, Chau. Eating the 'Carolina Reaper' pepper is 'like eating molten lava'. . pri.
- ↑ "Carolina Reaper - HP22B - World's Hottest Chiles".
- ↑ Textus, The Guardian, 28 Februarii 2016.