Carnotaurus
Carnotaurus (-i, m. ; h.e. carni[vorus]-taurus) est genus dinosaurorum carnivororum subordinis Theropodum, qui Cretaceo Superiore vixit. Suae reliquiae in praesenti Argentina inventa sunt. Peculiaris huius et aliorum familiae generum proprietas est bina cornua in summo capite super oculis, unde taurina nominis pars deducitur, cutis osteodermatis tecta duraque, rostrum altum breveque, brachia brevissima quae in manus quattuor digitis praeditas terminant, qui theropodibus pristinitatis index sunt (nam Theropoda recentiora, velut Dromaeosauridae, tres minusve digitos habent).
Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est non carere: 1. lemmate paginae nomine congruente; 2. textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; 3. fonte externo certo; 4. nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus. |
Superordo : Dinosauria
Ordo : Saurischia
Subordo : Theropoda
Infraordo : Ceratosauria
Familia : Abelisauridae
Subfamilia : Carnotaurinae
Tribus : Carnotaurini
Genus : Carnotaurus
Bonaparte, 1985
Cinematographia
recensereCarnotaurus vulgo paululum clarus factus est ob effigiem in Dinosauris, pellicula Disneiana.