Caritas Romana
![]() |
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. |
Caritas Romana est factum mirabile cuius Valerius Maximus meminit. Valerius Maximus re vera duas historias narrat, primam de filia quadam romana quae matrem suam, capite damnatam, in carcere cotidie visitavit ut eam ubere suo aluat, secundam de graeca puella, nomine Perus, quae sic vitam Myconis patris prolongavit. Addit quoque illud Valerius, iam antiquos pictores huius facti pictas imagines fecisse[1]. Festus Grammaticus quoque de eodem facto[2]scripsit. Item Plinius Maior[3]. Item Hyginus, spurio forsitan loco[4]. Numquam nomine "Cimon" utuntur hi scriptores, quod tandem in titulis multarum picturarum invenitur; potest fieri ut sit huius mendi stirps in ipso Valerii Maximi libro qui de Cimone Miltiadis filio in propinquo capitulo narrat.

Picturae Recensere
-
Pictura Pompeii
anonymus
1o saecolo a.C.N -
Caritas romana
anonymus
(c. 1500-1520) -
Cimon et Pero
Hans Sebald Beham
(1544) -
Caritas romana
Petrus Paulus Rubens
(c. 1612) -
Caritas romana
Ioann Janssens
(1620) -
Caritas romana
Dirck Van Baburen
(c. 1623) -
Cimon et Pero
Carolus Mellin
(c. 1628) -
Cimon et Pero
Christophorus Maucher
(1690) -
Caritas romana
Ioannes Baptista Greuze
(c. 1767) -
Caritas romana
Ioannes Zoffany
(c. 1769) -
Filia romana
Rembrandt Peale
(1811) -
Romana Caritas
Max Sauco
(2011) -
Caritas romana
Pictura barocca italiana
(17o saecolo)
Bibliographia Recensere
- E. Knauer, « Caritas romana », Jahrbuch der Berliner Museen, 6 (1964), pp. 9-23.
- Waldemar Deonna, « La légende de Pero et Micon et l'allaitement symbolique », Latomus, 13, 1954, pp. 140-166 et 356-375 (repris dans Deux études de symbolisme religieux, Bruxelles, coll. Latomus n° 18, 1955).
- Waldemar Deonna, « Les thèmes symboliques de la légende de Pero et de Micon », Latomus, 15, 1956, pp. 489-511.
Nexus externi Recensere
Notae Recensere
- ↑ "Haerent ac stupent hominum oculi, cum huius facti pictam imaginem vident", V. Maximus, Facta et dicta, V.4.ext.1
- ↑ "Pietati aedem consecratam ab Acillo aiunt eo loco quo quondam mulier habitaverit, quae patrem suum inclusum carcere mammis suis clam aluerit: ob hoc factum, impunitus ei concessa est". (Festus, De Significatione, art. "Pietas"
- ↑ "Humilis in plebe et ideo ignobilis puerpera, supplicii causa carcere inclusa matre cum impetrasset aditum, a ianitore semper excussa ante ne quid inferret cibi, deprehensa est uberibus suis alens eam. Quo miraculo matris salus donata filiae pietati est ambaeque perpetuis alimentis, et locus ille eidem consecratus deae, C. Quinctio M'. Acilio coss. templo Pietatis extructo in illius carceris sede, ubi nunc Marcelli theatrum est". (Naturalis Historia, VII, 36, 121)
- ↑ "Xanthippe Myconi patri incluso carcere lacte suo alimentum vitae praestitit" (Hygini Fabulae, 254, "Quae piissimae fuerunt")