Stirps Capetiana[1] vel Capetingorum,[2] simplicius Capetii[3] Franciae aliarumque Europeae nationum reges fuerunt. Etsi Robertus Fortis, comes Andegavensis, eorum stirpis origo est atque Odo I et Robertus I, filii illius, cum Carolingii regnare non possent, reges creati sunt, tamen Capetii nec Robertidae in historia nuncupati sunt quia corona in Hugonis prole sine interregno mansit et a patre ad filium usque ad Carolum IV et postea in linea agnaticia usque ad Ludovicum Philippum tradita est.

Rerum gestarum scriptores a Capetiis domus Valesia Borbonisque discernunt, sed omnes duarum domuum reges eiusdem stirpis erant. Philippus VI, enim, Caroli IV patruelis erat et Henricus IV a Ludovici IX filio in linea agnaticia ortus erat.

Nationes in quibus viri e Capetiana stirpe regnaverunt aut iam regnant

recensere

Ludovicus VIII, quem magnates regem Angliae ad deiiciendum Iohannem e regno creaverant, Londinii coronatus est, sed ob ipsorum magnatum seditionem post Iohannis obitum regnare non potuit.

Nonnulli reges principesque Capetii "reges Hierosolymae" se nuncupaverunt.

Nexus interni