Cantus planus
Cantus planus[1][2] est musica vocalis monophonica Christiana in liturgiis Ecclesiae Occidentalis usitata, solum genus musicae in ecclesia adhibitum usque ad saeculum nonum, cum polyphonia introducta est.
Praecipue distinguuntur cantus Ambrosianus et cantus Gregorianus, inter saecula septimum et decimum elaborati. Quamquam ecclesiae occidentalis et orientalis anno 1054 tantum scissae sunt, cantus Byzantinus ecclesiae orientalis plerumque planus non appellatur.
Notae
recensere- ↑ Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre
- ↑ Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "cantus"
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad cantum planum spectant. |