Canis pastoralis[1] Theodiscus[2] est varietas canis domestici, quae diu in Scandinavia meridionali et Russia septentrio-occidentai gignebatur, ad pecudes pascendum et custodiendum optima; saeculo XIX exeunte varietatis norma statuta est a Maximiliano de Stephanitz(de); anno 1899 primum publice exposita est. Facile edocetur et ad multos labores, praecipue ad custodiendum, ad quaeque investiganda, ad sceleratos persequendos, ad homines caecos comitandos canis pastoralis Theodiscus usurpatur.

Canis pastoralis Theodiscus
Canis pastoralis Theodisci catulus

Notae recensere

  1. Ioannis Caii De canibus Britannicis, 10b.
  2. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus externi recensere

  • Norma varietatis cynologica (Theodisce)

Bibliographia recensere

  • Rice, Dan (1999). Training Your German Shepherd Dog. Hauppauge, Nobi Eboraci ISBN 0-7641-0852-2. (Anglice)
  • Stevens, Katrina (2002). The German Shepherd Dog. Willow Creek Press. (Anglice)