Candida Siu[1] (Sinice 徐甘第大; nata die 4 Septembris 1607, mortua die 24 Iulii 1680), Sinica patrona Catholicae ecclesiae, Pauli Siu neptis, Philippi Couplet discipula ac fautrix.

Candida Siu

Nata die natali Sanctae Candidae senioris, cuius gratia est nominata, a teneris unguiculis vitam pro salute ecclesiae ea in regione vovens privata cura impensaque et ecclesias aedificavit ac sodalibus societatis Iesu quicumque Sciamhaevi erant auxilium praebuit, quorum libros Sinice edidit; propter res gestas ab Europaeis Catholicis ut apostola Sinica laudabatur, cum Philippus Couplet confessor eius librum titulo Historie van eene groote christene Mevrouwe van China met naeme Mevrouw Candida Hiu (id est Historia probae Christianae feminae Sinarum, nomine Candida Siu) publicasset.[2]

  1. Rarissima est Candida natu Sinica quae Sinicum nomen non habebat, sed Latinum tantum; idcirco vocata est a Sinicis 徐甘地大 Xú Gāndìdà, quod eorum sermone enuntiatum simile videtur ac Latinum nomen.
  2. Gerald H. Anderson (1999). Biographical Dictionary of Christian Missions. Wm. B. Eerdmans Publishing. p. 752. ISBN 978-0-8028-4680-8 .

Nexus interni