Vide etiam paginam fere homonymam: Kana.

Cana Galilaeae est locus in quo variae res Evangelii secundum Ioannam gestae esse adseverantur. Ubi in regione Galilaea hic locus reperienda sit non constat.

Cana reperitur in Shepherd's Historical Atlas (1923), eruditis autem dubitantibus

Iuxta Canam factae sunt nuptiae (Ioh. 2.1-11) ubi Iesus miraculum effecerit primum, aqua in vinum mutata. Canae Iesus degit (Ioh. 4.46) antequam Capharnaum petiverit. Nathanahel Iesu discipulus e Cana ortus est (Ioh. 21.2).

Bibliographia

recensere
  • Cana in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
  • "Cana" in Easton's Bible Dictionary (1897)