Callisthenes sive de dolore
Callisthenes sive De dolore (Graece Καλλισθένης ἢ Περὶ πένθους)[1] fuit opusculum hodie deperditum a Theophrasto, Aristotelis discipulo, de Callisthene Olynthio contubernali suo scriptum; Callisthenes enim iussu Alexandri Magni anno 328 a.C.n. mortuus est. De hoc opere fere nihil scitur. Cicero ait: "... ut Theophrastus, interitum deplorans Callisthenis sodalis sui, rebus Alexandri prosperis angitur, itaque dicit Callisthenem incidisse in hominem summa potentia summaque fortuna, sed ignarum quem ad modum rebus secundis uti conveniret";[2] et rursus "Vexatur idem Theophrastus et libris et scholis omnium philosophorum, quod in Callisthene suo laudarit illam sententiam Vitam regit fortuna, non sapientia".[3]
Notae
recensere- ↑ Diogenes Laërtius, Vitae philosophorum 5.44
- ↑ Cicero, Tusculanae disputationes 3.10.21
- ↑ Cicero, Tusculanae disputationes 5.9.25
Bibliographia
recensere- Ernst Badian, "The eunuch Bagoas" in Classical Quarterly n.s. vol. 8 (1958) pp. 144–152; reimpressum in Ernst Badian, Collected papers on Alexander the Great (Londinii: Routledge, 2012) pp. 20-35
- Fridericus Dübner, Carolus Mullerus, edd., Arriani Anabasis et Indica; reliqua Arriani et scriptores de rebus Alexandri Magni; Pseudo-Callisthenis historia fabulosa (Parisiis: Didot, 1846) Textus fasc. 2 p. 5 n. 10 (Graece, Latine)
- J. R. Hamilton, Plutarch: Alexander. A commentary (Oxonii: Clarendon Press, 1969) pp. lx-lxi
- E. Mensching in Historia vol. 12 (1963) p. 274 ff.
- Stephen A. White, "Theophrastus and Callisthenes" in David Mirhady, ed., Influences on Peripatetic Rhetoric: Essays in Honor of William W. Fortenbaugh (Lugduni Batavorum: Brill, 2007) cap. 12
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.