Calesium
Calesium[1] (Francogallice Calais) est urbs Franciae fere sexaginta septem milium incolarum (2021), in praefectura Freto Calisio et provincia Septentrione et Freto usque ad 2016 sita, hodie vero in Altis Franciae. Ad Fretum Gallicum, partem maris Britannici iacet. Navis traiectoria Calesium cum Dubre, urbe Anglica, coniungit. Nomen urbis a Caletis, populo Gallico, deducitur.[2]
Locus: 50°56′51″N 1°51′20″E
Numerus incolarum: 67 380
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Calais, Dampierre-les-Dunes
Gestio
Procuratio superior: Fretum Calisii, canton of Calais-Centre, canton of Calais-Est, canton of Calais-Nord-Ouest, canton of Calais-Sud-Est, arrondissement of Calais
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Historica
recenserePostquam apud Crécy Francogallos vicit Anglorum rex Eduardus III Calesios obsidere constituit qui fame ad deditionem coacti sunt. Die 4 Augusti 1347 ne omnes incolae ab irato rege occiderentur sex burgenses volentes, ut pactum erat, capite pedibusque nudis, laqueo circa colla ad suspendium iam posito, claves urbis victori tradiderunt. In fine tamen Eduardus illorum sex voluntariorum salutem reginae Philippae precibus condonavit. Ita Calesium Angliae regno adnexum est usque ad annum 1558. Quo anno die 8 Ianuarii Francogalli urbem a regina Maria I vi reciperarunt.
Incolae notabiles
recensere- Gerardus Debreu, oeconomiae peritus, hic natus
- Yvonna Vendroux, Francici Praesidis Caroli De Gaulle uxor, hic nata
- Desiderius Lockwood, iazensis musicus, hic natus
Notae
recensere- ↑ Etiam Calaisiacum, Calasium, Caletum, inter alias formas. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
- ↑ John Everett-Heath, "Calais", in The Concise Oxford Dictionary of World Place Names (Oxoniae: Oxford University Press, 2019).
Bibliographia
recensere- Liz Alderman, "Once a Lace Capital, Now Riven by French Politics" in New York Times (29 Aprilis 2017)
- Numismatica
- Martin Allen, "Output and profits of the Calais Mint, 1349-1450[nexus deficit]" in British Numismatic Journal vol. 80 (2010) pp. 131-139
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad calesium spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 50°56′51″N 1°51′20″E • OpenStreetMap • GeoNames • "62193" apud INSEE • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |