Calculus differentialis in mathematica est ramus calculi qui proportiones per quas quantitates mutantur investigat. Qui est una ex binis traditionalibus calculi infinitesimalis partibus, quarum alia est calculus integralis.

Graphum functionis (nigrum), et linea tangentis ad illius functionis (rubra). Gradiens linae tangentis derivativum functionis in puncto notato aequat.
Linea tangentis ad x.f(x)).

Prima proposita studii in calculo differentiali sunt derivativi functionis, notiones cognatae sicut differentiales, et eorum adhibitiones. Derivativus functionis per electam initus valorem proportionem functionis mutatae prope illam valorem initus describit. Ratio derivativi inveniendi differentiatio appellatur. In geometria, derivativus puncti est gradiens lineae tangentis ad graphum functionis ad illum punctum, dummodo derivativus existat et ad illum punctum definiatur. Pro functione valoris realis unius variabilis realis, derivativus functionis ad punctum plerumque optimam approximationem linearem functionis ad illum punctum determinat.

Calculus differentialis et calculus integralis in theoremate fundamentali calculi coniunguntur, quae dicit differentiationem esse contrarium integrationis.

Derivativi ad maxima et minima functionis invenienda saepe adhibentur. Aequationes quae derivativos implicant aequationes differentiales appellantur et fundamentales in phaenomenis naturalibus describendis sunt. Derivativi et eorum generalizationes in multis mathematicae ramis inveniuntur, inter quos sunt enodatio complexa, enodatio functionalis, geometria differentialis, ratio mensuralis, et algebra abstracta.

Nexus interni

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad calculum differentialem spectant.