Azadinus sive Caicaus, nomine nativo عز الدين كيكاوس بن كيخسرو ʿIzz al-Dīn Kaykā'üs ibn Kayḫüsraw, filius Caichosroae I e familia Selgiukidarum, fuit patre mortuo sultanus Iconiensis ab anno 1211. Anno 1214 imperator Trapezuntinus Alexius I, a Turcis captus, libertatem suam redempsit urbe Sinope tradita: Caicaus ita portum ad Pontum Euxinum sultanatu suo nactus est, annoque insequenti muros huius urbis reconstruere curavit. Caicaus I anno 1220 mortuus est. Successor ad sultanatum fuit frater Caicobad I.

Inscriptio qua Persice et Graece commemoratur restauratio murorum Sinopae anno 1215 iussu sultani Caicaus

FontesRecensere

Nexus externiRecensere