Cædmon

monachus Streanaeshalcensis
(Redirectum de Caedmon)

Cædmon (floruit circa annos 657684) fuit primus poëta Anglicus Northanhymbrus cuius nomen notum est. Beda tradit Cædmonem fuisse laicum fratrum in monasterio Streonæshalch (Witebiensi), Hilda abbatissâ (657–680), qui canendi artem primum nesciens, somnio didiceret, et postea monachus et poëta studiosus piusque fieret.

Monumentum Caedmoni

Cædmon est unus ex duodecim poëtis Anglosaxonicis in fontibus Medii aevi commemoratus, et unus ex tribus tantum de quibus facta vitae et opera ex libris ipsorum aetatis cognoverimus.[1]

Vita eius in Bedae Historia ecclesiastica gentis Anglorum traditur, ubi legimus:

In huius monasterio abbatissae fuit frater quidam divina gratia specialiter insignis, quia carmina religioni et pietati apta facere solebat; ita ut, quicquid ex divinis litteris per interpretes disceret, hoc ipse post pusillum verbis poeticis maxima suavitate et conpunctione conpositis, in sua, id est Anglorum, lingua proferret. Cuius carminibus multorum saepe animi ad contemtum saeculi, et appetitum sunt vitae caelestis accensi.

Solum opus Cædmonis quod exstat est "Hymnus Cædmonis", poëma Anglicum alliterativum novem versuum, in honorem Dei compositum, quod auctor primo somno canere discere putatur. Est unum ex primis exemplis linguae Anglo-Saxonicae et unum ex tribus primis reliquiis poësiae Anglo-Saxonicae (alia sunt inscriptiones cruxis Ruthwellensis et arculae Franks). Hymnus Cædmonis est etiam unum ex primis exemplis poësiae longioris ullius linguae Germanicae. Anno 1898 crux in honorem Cædmonis in coemeterio ecclesiae Sanctae Mariae Witebiensi posita est.[2]

Hymnus Cædmonis

recensere
 
Verba Pronuntiatus (API) Versio Bedae

nu scylun hergan   hefaenricaes uard
metudæs maecti   end his modgidanc
uerc uuldurfadur   swe he uundra gihwaes
eci dryctin   or astelidæ
he aerist scop   aelda barnum
heben til hrofe   haleg scepen.
tha middungeard   moncynnæs uard
eci dryctin   æfter tiadæ
firum foldu   frea allmectig[3]

[nuː ˈskʲylun ˈherjɑn ˈhevænriːkʲæs wɑrd
ˈmetudæs ˈmæxti end his ˈmoːdɣiðɔŋk
werk ˈwuldurfɑdur sweː heː ˈwundrɑ ɣiˈhwæs
ˈeːkʲi ˈdryxtin or ɑːˈstelidæ
heː ˈæːrist skoːp ˈældɑ ˈbɑrnum
ˈheven til ˈhroːve ˈhɑːleɣ ˈskʲepːen
θɑː ˈmidːunɣæɑrd ˈmɔŋkʲynːæs wɑrd
ˈeːkʲi ˈdryxtin ˈæfter ˈtiadæ
ˈfirum ˈfoldu ˈfræːɑ ˈɑlːmextiɣ][4]

Nunc laudare debemus auctorem regni caelestis,
potentiam Creatoris et consilium illius,
facta Patris gloriae. Quomodo ille,
cum sit aeternus Deus, omnium miraculorum
auctor extitit,
qui primo filiis hominum
caelum pro culmine tecti,
dehinc terram custos humani generis
omnipotens creavit.

Apud Bedam

recensere

Quod dum tempore quodam faceret, et relicta domu conuivii egressus esset ad stabula iumentorum, quorum ei custodia nocte illa erat delegata, ibique hora conpetenti membra dedisset sopori, adstitit ei quidam per somnium, eumque salutans, ac suo appellans nomine: "Caedmon," inquit, "canta mihi aliquid." At ille respondens: "Nescio," inquit, "cantare; nam et ideo de conuivio egressus huc secessi, quia cantare non poteram." Rursum ille, qui cum eo loquebatur, "Attamen," ait, "mihi cantare habes." "Quid," inquit, "debeo cantare?" Et ille, "Canta," inquit, "principium creaturarum." Quo accepto responso, statim ipse coepit cantare in laudem Dei conditoris versus, quos numquam audierat, quorum iste est sensus: "Nunc laudare debemus auctorem regni caelestis, potentiam Creatoris et consilium illius, facta Patris gloriae. Quomodo ille, cum sit aeternus Deus, omnium miraculorum auctor extitit, qui primo filiis hominum caelum pro culmine tecti, dehinc terram custos humani generis omnipotens creavit." Hic est sensus, non autem ordo ipse verborum, quae dormiens ille canebat; neque enim possunt carmina, quamuis optime conposita, ex alia in aliam linguam ad verbum sine detrimento sui decoris ac dignitatis transferri. Exsurgens autem a somno, cuncta, quae dormiens cantaverat, memoriter retinuit, et eis mox plura in eundem modum verba Deo digni carminis adiunxit.[5]

  1. Duodecim poëtae Anglosaxonici nomine noti sunt Æduwen Aldhelm, Alfredus Magnus, Anlaf, Baldulf, Beda, Cædmon, Cnut, Cynewulf, Dunstan, Hereward Wulfstan (vel fortasse Wulfsige), quorum plurimi nunc ficti habentur; vide O'Donnell 2005, Introduction 1.22. Tres quorum vita et opera supersint sunt Alfredus, Beda, Cædmon. Cædmon est solus poëta Anglosaxonicus propter versûs vernaculos notus, et nullum poëma a Beda aut Alfredo scriptum superest. Nonnulli exstant versûs Cynewulfi, sed vitam eius non cognovimus. Vide Frank 1993, Opland 1980, Sisam 1953, Robinson 1990.
  2. "Time to move Caedmon’s Cross?". The Heritage Trust 
  3. Text from Richard Marsden, The Cambridge Old English Reader (Cambridge: Cambridge University Press, 2004), p. 80, collated with manuscript facsimile.
  4. Based on the information in A. Campbell, Old English Grammar (Oxford: Oxford University Press, 1959)
  5. Beda, 4.22

Nexus externi

recensere