Bruce Forsyth
Bruce Forsyth, plene Bruce Joseph Forsyth-Johnson (natus in regione suburbano Edmonton Londinii die 22 Februarii 1928; mortuus die 18 Augusti 2017) fuit ioculator et ostentator televisualis Anglicus. Notissimus est ob spectacula televisualia velut Sunday Night at the London Palladium (sc. vesperae dominicales apud palladium londoniense), The Generation Game (sc. ludus generationum), Play Your Cards Right, The Price Is Right (sc. pretium exactum est), et Strictly Come Dancing (sc. stricte venite ballare). Salutatio eius celeberrima est "Nice to see you, to see you nice!" (scilicet: "Gratum vos videre, videre vos gratum!").
Nexus externi
recensere- "Bruce Forsyth" apud British Comedy Guide
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |