Caseus Briensis

(Redirectum de Brie de Melun)

Caseus Briensis[1] seu brevius Bria[2] (Francogallice Brie) est nomen varietatis casei bubuli in Francia inventae. Cortex caseorum ope fungi Penicillii camemberti fit.

Caseus Briensis de Meldis

Appellatio Originis ProtectaRecensere

Caseus sub nominibus Brie de Meaux ("Briensis de Meldis") et Brie de Melun ("Briensis de Meloduno") in civitatibus Europaeis venundatus debet in regione delimitata et in modis definitis fieri. Qui casei ab anno 1980 appellationem in Francia verificatam portabant, ab anno 2009 appellationem in Europa protectam habebunt.

Ni caseus satis notabilis Brie de Nangis ("Briensis de Nangiaco"), qui in eadem regione Briae provenit, ni caseus vicinus Columbariensis mensura minore confectus, appellationibus proteguntur. Nomen Brie pro caseis mollibus in aliis civitatibus productis interdum usitatus est.

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere