Coulommiers est caseus recens et mollis e lacte bubulo confectus qui in regione Bria Franciae provenit, caseis nomine Brie similis sed hodie mensura minore. Interdum e lacte crudo ab agricolis conficitur. Cortex caseorum ope fungi Penicillii camemberti fit. Caseus Coulommiers appellationem protectam non habet. Nomen trahitur ex urbe Columbario (vulgo Coulommiers) sed multo saepius in officinis Normannicis aliarumque regionum Franciae factus est.

Caseus Coulommiers e lacte crudo confectus

BibliographiaRecensere

  • Alexandre Bazin, Notice sur le fromage de Coulommiers. Rebais: P. Ménard, 1911

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Coulommiers (caseus) spectant.
  Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes!