Boar's Head Tavern
Boar's Head Tavern, Latine sc. "Ad caput aprugnum", fuit taberna ad vicum Eastcheap Londinii ante annum 1537 condita, anno 1666 in Magno Londinii Incendio combusta, mox reconstructa, anno 1831 deleta. Haec taberna in fabulis scaenicis Shakesperii Henry IV part I et Henry IV part II est locus cenarum et comissationum Ioannis Falstaff et principis Henrici.

Falstaff cum amicis suis et principe Henrico: "Henry IV part I: actus II scaena 4" a Roberto Smirke pro Pinacotheca Shakesperiana Boydell anno fere 1790 picta

Falstaff cum amicis suis et principe Henrico: "Henry IV part I: actus II scaena 4" a Moritz Retzsch picta (Gallery to Shakespeare's dramatic works, Novi Eboraci, 1853)
Secundum Iacobum Boswell societas privata in hac taberna annis fere 1760/1770 conveniebat cuius sodales nominibus Shakesperianis sibi nuncupabant: quam sodalitatem amicus eius Samuel Johnson devitare suasit: "Don't be of it, sir.".[1]
NotaeRecensere
BibliographiaRecensere
- Oliver Goldsmith, "A Reverie at the Boar's Head Tavern, Eastcheap" Textus apud Google Books
- Washington Irving, "The Boar's Head Tavern, Eastcheap" in The Sketchbook of Geoffrey Crayon (1819) Textus apud Vicifontem Anglicam
- Henry C. Shelley, "Inns and taverns east of St Paul's" in Inns and Taverns of Old London, setting forth the historic and literary associations of those ancient hostelries, together with an account of the most notable coffee-houses, clubs and pleasure gardens of the British metropolis. Bostoniae: Page, 1909 Textus