Blondia (theod. Blondi, e Theodisca blond – flava, 19341945 Berolino) canis (femina) Adolphi Hitleri erat.

Adolphus Hitler eiusque amata, comitante cane nomine Blondi

MeritumRecensere

Saepe Hitler in imaginibus cum hac cane apparet; conscii reportant Hitlerum Blondiam valde amavisse. Traudl Junge prodit in memoriis suis scriptis: “Hitler valde gaudebat, cum Blondiae paulo altius salire contigit”.[1] Multae eiusmodi imagines in foliis epistularum pictae humanitatem Hitleri monstrare videbantur.

Die 30 Aprili 1945 urgentibus iam imperii fatis (ut verba Taciti[2] scriptoris utar) copiis belarussiis Berolino invadentibus Hitler cani suae pastillo acidi hydrocynici necavit, priusquam ipse una cum Eva Braun muliere sua mortem sibi conscivit.

NotaeRecensere

  1. „Hitler hatte das größte Vergnügen, wenn Blondi wieder ein paar Zentimeter höher springen konnte“: Junge, Traudl: Bis zur letzten Stunde. p. 47. (theod.)
  2. Germania 33