Bleckede oppidum Saxoniae Inferioris et pars Circuli Luneburgensis est. E vicis Alt Garge, Barskamp, Bleckede-Wendischthun, Brackede, Breetze, Garze, Garlstorf, Göddingen, Karze, Radegast, Rosenthal, Walmsburg atque Wendewisch constat.

Wikidata Bleckede
Res apud Vicidata repertae:
Bleckede: insigne
Bleckede: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°18′0″N 10°44′0″E
Numerus incolarum: 9 692
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Circulus Luneburgensis

Geographia

Superficies: 140.65 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Garlstorf (Bleckede), Radegast, Walmsburg, Wendewisch, Alt Garge, Barskamp, Breetze, Q883372
Territoria finitima: Scharnebeck, Tosterglope, Dahlem

Tabula aut despectus

Bleckede: situs
Bleckede: situs
Castellum Bleckede

Historia

recensere

Bleckede anno 1209 conditum est. Tum ad Electoratum Brunsvicum-Luneburgum pertinuit. Post annum 1815 pars Regni Hannoverani et post annum 1866 provinciae Hannoverae Borussiae factum est. Annis 1885 - 1932 Bleckede caput Circuli eiusdem nominis erat, qui tum ad Circulum Luneburgensem adiunctus est. Anno 1945 vici Neu Bleckede et Neu Wendischthu, quia trans flumen Albim siti sunt et commeatus sine ponte diffcilior visus est, a Zona Britannica ad Sovieticam translati sunt. Fuerunt itaque pars Megalopolis-Pomeraniae Citerioris (1945 - 1952) et Rei publicae Democraticae Germanicae (ab anno 1949). Anno 1990, cum Germania iterum unita esset, partes trans Albim sitae ad Megalopolin-Pomeraniam Citeriorem pertinuerunt, sed incolae suffragio habito pro Saxonia Inferiore votum dederunt. Die 30 Iunii 1993 vici supra dicti ad Saxoniam Inferiorem et Circulum Luneburgum reverterunt.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Bleckede spectant.
 
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!