Blōtmōnaþ (Anglice blót month 'mensis immolationum') inter Anglosaxones in sua lingua fuit November mensis.[1]

Quod nomen substantivum in tractatione De temporum ratione refertur, ubi Beda, scriptor Anglosaxonicus, ait: "Blot-monath mensis immolationum, quia in ea pecora quae occisuri erant diis suis voverent.[2]

Summarium in "Menologium seu Calendarium Poeticum," poemate Anglosaxonico de mensibus, ait "Hoc mensis Novembris Latine, et in nostra lingua Blōtmōnaþ appellatur, quia nostri maiores, cum pagani essent, hoc mense immolationes facere solebant, hoc est, pecudes consecrabant quas idolis offerre in animo habebant.[3]

Nexus interni

  1. Cockayne, p. 144.
  2. Capitulum XV, De mensibus Anglorum.
  3. Bosworth 2010.

Bibliographia

recensere
  • Bosworth, Joseph. 2010. Blót-mónaþ. In An Anglo-Saxon Dictionary Online, 21 Martii. Textus interretialis.
  • Cockayne, Thomas. The shrine: a collection of occasional papers on dry subjects.
  • Knopf, Jan. 1983. Die deutsche Kalendergeschichte: ein Arbeitsbuch. Francofurti: Suhrkamp, 1983. ISBN 3518385305.
  • Rohner, Ludwig. 1978. Kalendergeschichte und Kalender. Wiesbaden: Akademische Verlagsgesellschaft Athenaion. ISBN 3799706925.